[226] EPISTOLA XXVI.

Reverendis, Nobilibus, Clarissimis ac Eximiis Viris

DEPUTATIS FRISIAE,

Dominis & Amicis suis honorandis.

Leoardiam.

S.

Domini & Amici. Quae de Groninga intellexi, non parum me perturbarunt, nec satis super inconstantia & simulationibus istius Iuvenis mirari possum, quamque nescio quid mihi animus meus de illo presagierit, quod spero vos satis ex litteris meis, iis quas proxime ad vos dedi inclusis, cognovisse. Non enim dubito, cum isthuc transmitti non potuerint, quin litteras istas aperueritis, id quod facere vobis etiam per me licuit, atque utinam ante eo pervenissent, praecipue illa quae Consuli Alberdae inscriptae erant, fortassis Senatus & Cives iis moti non tantam fidem juveni isti adhibuissent. Sed ut illi non cessent in pessimo suo proposito perseverare, non oportebit vos propterea abjicere animos. Verum qui patriam nostram ab arcibus istis mirabiliter liberavit, quibus consistentibus humana ratione vix jam salvi esse possemus, is etiam efficiet, ut conatus Groningensium nisi resipuerint, quod sperare non desino, in nervum erumpant. Quid scimus an etiam DEUS velit in ista parte Phrisiae majorem aliquam mutationem introducere, quae hactenus per quosdam Cives impedita est; Nihilominus, ut dixi cum ista Civitas de cujus salute non minus quam de nostra sollicitus sum, praeter eos quos audio comprehensos esse, multos etiam alios viros bonos habeas, spero horum intercessione effectum iri, ut penitius factis & Consiliis praedicti juvenis examinatis. Et affectu qui necessario ex hac mutatione consequetur, exposito, ad mentem reversuri sint, ipsosque libertatem suam non in oppressione & servitute vicinorum, sed in communi conservatione & salute posituros esse. Id ut fiat ad confusionem hostium nostrorum, qui hoc facto illorum, jam se cunctos nos devorasse existimant Dominum Deum unicam spem & auxilium nostrum supplex rogo. Facies istorum tota nunc immutata est Convivia & gaudia ubique, atque ut factum illud excusent, affingunt aliis, nescio, quas proditiones, qua in mentem illis ne per somnium quidem, ut ego credo pervenerunt. Non cessant cursitare & instare apud Parmensem, ut subsidia pro Groningensibus obtineant. Sed & inde nuntii quoque secreto huc missi sunt, ob eandem ut conjicio caussam.

Certum est multos adhuc milites circumcirca conscribi, sed quando parati erunt, nondum quicquam veri significare possum, nisi quod rumor sit intra dies paucos delectum in Carpen habitum iri. Dubitare tamen non debemus, si Groningenses in suo proposito perstiterint, nec his pecunia desit, quam adhuc deesse nonnulli arbitrantur, Parmensem, eosque qui ei a Consiliis sunt, occasionem illam, qua per illos ad occupandas istas Provincias non minima potiti sunt, non neglecturos. Ad versus hoc periculum, quod hinc imminere nobis potest nihil habeo praesentius, quam ut incontinenti operam detis, quo alius Gubernator provinciis istis decernatur. Ut Domini Vilaei auctoritas, si qua adhuc alicubi pollere potest, alterius auctoritate tollatur, & retundatur; Deinde ne si sine Capite diu existatis, majores factiones & discordiae oriant, cum multorum juditia & obtrectationes subire cogamini, in iis rebus agendis, quas ratione officii vestri & periculorum quae prae foribus sunt, omittere non potestis; Atque utinam Dominus Deus talem vobis ad eligendum in mentem det, talem etiam gratia ejus a Statibus obtineatis, a quo non necesse habeatis timere, ne propter Religionem, ullam vobis molestiam exhibeat; Deinde qui etiam per se velit & per amicos suos possit (adjuvante inprimis eodem Deo, in quem unice nos respicere oportet, in homines autem ut ministros illius) patriam nostram in liberate illa Conscientiarum personarumque & rerum conservare. Quamobrem etiam neminem vos recipere velim, quem non prius obstringatis ne quicquid sine Consilio vestro vel eorum, quos Status nostri illi adjuncturi sint, in negotiis patriae nostrae agat aut decernat. De caeteris etiam, quae vos ibi melius consultabitis quam ego vel intelligere vel scribere potero, patriae nostrae providete, ne in idem periculum, quod per hunc subiistis & nisi Dominus pro sua misericordia averterit, adhuc subire poteritis, vel etiam in eandam servitutem, quam sub praecedentibus passi multis annis sumus, incidamus. Plura quae nunc scribam non habeo, sed vos consilio & auxilio Dei Opt. Max. ut iis freti ab impendente calamitate patriam nostram protegatis & conservetis, supplex commendo. In eodem vivite & valete optimi & amantissimi Domini & Amici. Coloniae. XIX. Martii. Anno MDLXXX.

Vester ex animo,

AGGAEUS de ALBADA.